Translate

martes, 5 de mayo de 2015

Fotos de publicaciones

Fotos de publicaciones

Danos tu opinión  ·  Guía
Ayuda  ·  País
Sancta Missa, 05/05
Introitus
Ioannes 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. Allelúia, allelúia
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. Allelúia, allelúia
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
l Pet 5:1-4; 5:10-11.
Caríssimi:
Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi
passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ
communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non
coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed
voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex
ánimo. Et, cum appáruerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem
glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam
suam glóriam in Christo Iesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit
solidabítque. Ipsi glória et impérium in saecula sæculórum. Amen.
R. Deo gratias.
Evangelium
Munda
cor meum, ac labia mea, omnípotens Deus, qui labia Isaíæ Prophétæ
cálculo mundásti igníto: ita me tua grata miseratióne dignáre mundáre,
ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre. Per Christum, Dóminum
nostrum. Amen.
Iube, Dómine, benedícere. Dóminus sit in corde meo et in lábiis meis: ut digne et competénter annúntiem Evangélium suum. Amen.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Sequéntia ✝ sancti Evangélii secúndum Matthaeum.
R. Gloria tibi, Domine!
Matt 16:13-19
In
illo témpore: Venit Iesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat
discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At
illi dixérunt: Alii Ioánnem Baptístam, alii autem Elíam, alii vero
Ieremíam aut unum ex prophétis. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me
esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei
vivi. Respóndens autem Iesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Iona: quia
caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est.
Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo
Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi
dabo claves regni coelórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit
ligátum et in coelis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum
et in coelis.
R. Laus tibi, Christe!
S. Per Evangelica dicta, deleantur nostra delicta.
Offertorium
Ier 1:9-10
Ecce,
dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super
regna, ut evéllas et destruas, et ædífices et plantes. Allelúia.
S. Oráte, fratres: ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
M.
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam
nominis sui, ad utilitátem quoque nostram, totiúsque Ecclésiæ suæ
sanctæ.
S. Amen.
Secreta
Oblatis muneribus, quaesumus, Domine,
Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique
successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores.
Per
Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat
in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúia.
Postcommunio
Refectione
sancta enutritam guberna, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam:
ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in
religionis integritate persistat.
Per Dominum nostrum Iesum
Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus
Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
plena: http://divinumofficium.com/cgi-bin/missa/missa.pl
Añade un comentario...
Foto del perfil de Luiz Totus Tuus Maria Tradicional
Todas las fotos
Fotos de publicaciones
1 de 1

No hay comentarios:

Publicar un comentario